- SUBALARES
- SUBALARESCulcittrae, apud Lampri. in Heliogabalo, c. 19. Nec cubun in accubitis facile, nisi iis, quoe pilum leporinum haberent, aut plumas perdicum, subalares soepe culcitras mutans: Casaubono Pulvini sunt. quibus undique fulciebantur delicatiores, cum accumberent, ὑπαυχένια Graecis, uti videre est apud Lucian. in Somnio sive Gallo. cuiusmodi pulvillos apud Isaelitas quoque in usus fuisse, discimus ex Ezechiele c. 13. v. 18. ubi ist vae enuntiat, nomine Domin, Pseudoprophetis, consuentibus publvisslos pro omnibus axillis brachbiorum popuh etc. Vide quae supra diximus, de Publvillis. Salmas. tamen in edit. Mediolan. et Gruterus in Codice Palation, verba Lampridii sic interpuncta deprehenderunt, aut plunds perdicum subalares: soepe culcitras mutans. In omni sane avium genere plumae sub alis delicatissimae videntur, perdicum inprimis, quibus eôdem sine Othonem Imperatorem usum legimus: etiam a Medicis magni habitis. Vide eos ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.